라틴어 문장 검색

Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:15)
Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:5)
Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones enecandi sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 2:1)
Praeterea ut tineae everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 8:1)
Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum maxima multitudo, si vas aeneum simile miliario vespere ponatur inter alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 9:1)
Illa potest culicem longe sentire volantem Et minimi pinna papilionis agi;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII4)
In tauros Libyci ruunt leones, Non sunt papilionibus molesti.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI3)
stricturae chalybum strictura est terra ferri in massam coacta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4211)
unde modo 'Chalybum' posuit 'stricturas' pro ferri massis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4213)
Varro et aliud dicit, nasci quidem illic ferrum, sed in stricturam non posse cogi nisi transvectum in Populoniam Tusciae civitatem, ipsi insulae vicinam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1743)
Papilio vespam praetervolitans viderat.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Papilio et vespa: Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam.1)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
decoquat in massam fervens strictura secures rursus et ad proprium restillet vena metallum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2101)
Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 17:3)
Cumque post tot annos eleuanda essent ossa de sepulchro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION